Grandis illa magnanimitas, unde sublimia vere sperari possunt, ita aversa est ab omni tumore, quarto eius genere, et huius speciebus, §~318. uti, si esset alterutrum necessarium, in manifestum prius βάθος delabi, quam crypticis puerilium humilitatibus intricari mallet. Hinc illius in optimis auctoribus adhuc minus rara sunt exempla, ac harum ineptiarum, quibus Martianus Capella, Tertullianus, Sedulius, et his aequales, affatim turgent. Procul hinc magnidica mendacia, et quicquid est insulsae magniloquentiae!