Si qua libertatis externae fraena, si qua servitus externa deprimendis animis retundendisque maximis quibusvis et studiis et incitationibus apprime facta sunt, quod nullus nego: nec extra oleas vagari mihi videar, si, propter oppositorum oppositas rationes, in primis auxiliis animorum ad vere excelsa levandorum, numerem intimam persuasionem de copioso maximorum eventuum systemate, non praeteritorum solum et praesentium, sed etiam maxima ex parte adhuc exspectandorum; non optima solum et maxima sublimitatis ac venerandae virtutis exempla simpliciter ad imitandum proponente, sed etiam saluberrima proferendi in semet ipsum imperii, fugiendae servitutis moralis omnis internae, victoriaeque in semet ipsum obtinendae remedia consiliis evidentissimis subministrante, persuasionem, inquam, de veris eiusmodi rebus et gestis et gerendis, quae simul eam animabus vim largiatur ac potentiam divinitus, ut ne mortis quidem metu possint eo compelli, quo tyrannus improba poscens destinaverit, supernaturale libertatis internae psychologicaeque complementum ac supplementum.