Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 416

Magnanimitatis excellentis status ordinarius est status tranquillitatis, E. §~445. supra perturbationes animi vulgares et tumultus mentis internos positae. Per altam rationis et inferiorum cognoscendi facultatum, voluntatis et inferiorum appetendi facultatum, harmoniam, quae saepe apud eminenter magnos viros restat, etiamsi vehementius, nec sine affectionibus, quoniam homines sunt, commoveantur. Abripiuntur in πάθος ἐνθουσιαστικόν, si ferat occasio, sed probante ratione, rationalique conscientia, tum antecedente, tum concomitante, et consequente. Hactenus nihil est interni dissidii. Si qua tamen aliquando lucta caelestibus in animis locum habet, non est ea sensitivarum tantum cupiditatum in alias non nisi sensitivas, παθῶν εἰς πάθη, sed decretorum, quibus admixtum sit aliquid sensitivi, pugnantium in meras appetitiones sensitivas, nec diu, nec in infinitum, sed plerumque vincente parte meliori, cuius victoria profundam iterum pacem et antiquam tranquillis animis serenitatem reducit: M. §~693.