5) Philedonia katabythizei, §§~417, 418. Intemperans deliciarum externarum desiderium eo usque mores emollit, ut tandem nihil omnino masculi roboris animo supersit, et minime tantum, quantum valoris grandia requirunt. Vides, ut pallidus omnis Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum Hesternis vitiis animum quoque praegravat
una, Atque affigit humo divinae particulam aurae. Hor. Serm. II. 2. quae tota paene huc pertinet satura. Numera modo dispendia temporis, quod insumendum est acquirendae theoriae, eiusque empiricae, crebrius repetitis experimentis ad eam certitudinem evectae, quae decet arbitrum elegantiarum eiusmodi, et miraberis superfuisse nonnihil otii, gravioribus concedendi.