Lege, sis, consilium, quod Chremes in Terentii Heaut. III. sc. I. Menedemo suppeditat; et hunc deprehendes de veritate quadam aesthetica loqui regerentem: Videre verum, atque ita, uti res est, dicere. Memento saturarum, quando veritatem, odium saepe parientem, exponere non dubitant, neque teneras mordaci radere vero Auriculas, suo tutae quasi privilegio: quanquam ridentem, dicere verum Quis vetat? easque confer cum practicis, eiusdem quae videantur argumenti, consiliis ethici cuiusdam philosophi curatius sua demonstrantis ac scientifice: et deprehendes in exemplo differentiam veritatis aestheticae, et strictius logicae. §~424.