Si Veritatem mentalem et subiectivam, veritatem repraesentationum omnem, quae huc usque logica tantum dicta est, dicamus Aestheticologicam: non ea distinguentium est sententia, ac si 1) aesthetice vera quaedam, immo multa, non essent simul logice vera, quod lubenter concedimus. In ea Naturae alloquutione ad mori detrectantem; quam Lucretius fingit: III. 940-957. cuique vere satis subiicit: Quid respondeamus, nisi iustam intendere litem Naturam, et veram verbis exponere caussam? sunt omnia fere simul logice vera, M. §~265. E. §~252.