Si qua vero sit veritas logica, strictius dicta scilicet, §~424. non nisi per intellectum cogitanda; vel illi subiecto, quod pulcre cogitaturum supponitur, vel iis obiectis personalibus, quorum gratia potissimum cogitas, et utrumque denuo, vel semper, vel certis nunc sane rebus circumstantibus: est ea supra horizontem aestheticum constituta, et recte, saltim praesens in tempus, omittitur. §~15, 121. Eclipsin annularem anni praeterlapsi cogita tecum astronomus, non physicus solum, sed et mathematicus, aut cum astronomis, eandem autem cogita pastor, vel sodalibus, vel tuae Neaerae: ohe! quot vera cogitasti prius, nunc omnino praetermittenda!