Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 454

Sunt falsitates quaedam adeo parvae, ut earum cautio sit infra horizontem aestheticum, §~120. Hae an irrepant aliquando cogitationes inter elegantiores, nec ne, non curat aestheticus, §~191. In descriptione noctis apud Virg. Aen. IV. 522: Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant. Aequora, quum medio volvuntur sidera lapsu, Quum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres, Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis, Rura tenent somno, positae sub nocte silenti, Lenibant curas et corda oblita laborum.

Cavit poeta, ne feras ipsi per noctem maxime vagantes obiiceres, determinatione generum in animantibus, de quibus velit intelligi. Si vero pergeres insistere quasi serio, indefinite, adeoque universaliter loqui Maronem, probabiliter tamen excipiendos esse quosdam aegrotos, vel unam aliquam lusciniam, vix te, credo, responsione dignaretur, si viveret.