Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 462

Si libertati generatim, aut speciatim certae personae, certi characteris, quem semel alicui tribuisti, non convenire, non esse per eandem possibile, vel viribus eius vivis maius minusve, per moralem analogi rationis dynamometriam, de qua §~457. percipi iudicarique potest, quod illi tamen adscribitur, novam dabit illud falsitatis aestheticae vitandae speciem, §§~458, 433.

Ne forte seniles Mandentur iuveni partes, pueroque viriles, Ut nihil intersit Davusne loquatur, et audax Pythias emuncto lucrata Simone talentum,

An custos famulusque dei Silenus alumni.