Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 467

Heic erit forte locus convenientissimus semel expresse affirmandi, rogandique sic illud sibi dictum putet, si quis ad pulcre cogitanda velit his lectis accedere, ac si cuiuis adscriptum esset paginae, quae falsa nunc aesthetice licita directo dicemus, ea per indirectum, non esse licita, vel aesthetice, §~464. multo minus ex gravioribus bonae mentis regulis, quam primum iisdem ad detrimentum venerandae virtutis et perdendas animas abutaris.

Huius regulae, praxeosve eidem tamen contrariae Si tu oblitus es, at dii meminerunt, meminit Fides, Quae te, ut poeniteat post modo facti, faciet,

tui. Cat. 28.