Quid autem illud est ambiguitatis? Nunc falsa conceduntur, nunc denuo dissuadentur aesthetico? Dic sententiam explicite. Veri dixi hucusque non sine necessariis determinationibus, ita pergam.
Strictissime veris opposita quomodocunque, vel etiam ea solum, quae videntur iisdem opposita, dicuntur Latissime falsa, et simpliciter in populari sermone. Hinc quicquid in hoc universo nec fuit, nec est, nec erit, falsum illud omne vulgo perhibetur, et, quam primum irascatur, falsissimum.
Sit pulcrius cogitandum finitum, in se possibile, sit naturaliter, sit moraliter, latius, strictius, et rationis et analogi rationis ex exactissimo iudicio, neque tamen sit huius universi possibile, erit illud latissime falsum et ex vulgari loquendi formula falsum simpliciter.