Hanc ob caussam sane non refertur a bonis elegantiarum arbitris inter Veneres cogitationum, eaedem si nequicquam et nulla observabili ex necessitate contradicunt rigidae ac severae historiae, genealogiae, geographiae, chronologiae, reliquisque disciplinis, quae versantur in strictissime veris.
Quoties ipse culpatus est Virgilius castam forsan Didonem cum duce Troiano in eandem speluncam deducens, reclamante chronologia, ab iis, qui necessitatem falsi non observare sibi visi sunt?
In declamatione Pythagorae apud Ovidium hi versus: Clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae Nec non Cecropiae, nec non Amphionis arces. Vile solum Sparta est, altae cecidere Mycenae. Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae? Quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? quoniam sine necessitate venusta pugnant in chronologiam, multis habiti sunt in glossematibus.