Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 476

In mundo tamen metamorphoseon Ovidianarum est, per preces Phaetontis, l. II.35. O! lux immensi publica mundi, strictissime verum, et simul heterocosmice, §~441.

Phoebe, pater; si das huius mihi nominis usum, heterocosmice verum, §~441. licet ex mundo fabuloso somnium, tamen iis, quibus vixit, Ovidius locis et temporibus, quibusque praesertim scripsit personis, non falsum aesthetice §~455.

Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, hoc in dicto Ovidii mundo falsum fuisset, supposita Phaetontis fabula, etiam aestheticum. Pignora da, genitor, per quae tua vera propago Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris. Verum habes heterocosmicum, quod nec aesthetice tunc falsum erat et iis, quum et quibus Ovidius potissimum scribebat.