2) Paucissima illa intuitiva vere talia, quae immediate sentimus nullis subreptionum vitiis temerata. Stricte dictam experientiam huc unam voco, non illam late dictam, complexum omnis cognitionis, cui aliquid inest sensationum,
quamque parum habere certitudinis vel ii probant, qui sibi vere repugnantes ad eandem tamen uterque confidenter provocant. Experientia stricte dicta multis reliquarum animae facultatum inferiorum perceptionibus praeter sensationes aliis est interstinguenda, si pulcrius aliquid excogitare sit animus, §~140.
Haec ipsa, quae concessi esse posse complete certa rationis etiam analogo, non sunt illa semper et omnibus, sed fides eorum saepe prorsus non attenditur, aliquando sophismatibus et argutationibus, licet inanibus, labefactatur tamen et paene convellitur, nisi rationis et intellectus notionibus confirmetur.