Iam simul per rationem oppositorum oppositam reor patere falsum aestheticum, S. XXVIII. a potiori denominandum esse falsi simile, §~483. de cuius falsitate quidem non complete certi sumus, ex quo tamen nihil omnino veritatis insigniter elucescat.
Sit aliquid complete certum intellectui, sit eidem probabile aliud: utraque tamen aesthetice sint dubia, vel improbabilia, vel omnino nihil argumentorum pro veritate sui suggerant analogo rationis eorum, quibus praecipue placere velis, licet nec eidem eorum liqueat falsitas,
tamen aesthetica verisimilitudine destituta, destituta anticipationibus intra mentem obiectorum tuorum personalium, quoniam insolita videntur his saltim, §~484. abstrahendum est ab iisdem, falsi similibus. §§~485, 486.