Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 493

Necessitas a veritate complete certa et strictissima recedendi erit aesthetica pulcre cogitaturo, 5) quando tanti non est, ut examinetur, quod ponendum est, an accurate verum, an tantum sit verisimile §§~430, 454.

6) Quando venit in mentem rei, quae num in se sit possibilis, nec ne, parum liqueat, §~431. illud tamen liqueat, pulcre rem eam meditanti rationis analogo nihil absurditatis afferri, §§~431, 455.

7) Cogitando incidas in eventum, de quo dynamometria tua non exacte decidat, an viribus caussarum vivis plenus accurate sit aequalis, neque tamen dynamometriae naturali videatur cognitis sensitive viribus ulla ratione, vel turpiter minor, vel maior, §§~432, 457.