Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 501

Est veritas generalis: Vir bonus iniquis etiam suspicionibus eorum, quos amat, aliquando cedit. Nonne autem illa maior apparet analogo rationis apud legentes Liv. II. 6. in Valerium Consulem, non invidiam solum, sed suspicionem etiam, cum atroci crimine, ortam, eum regnum affectare, quia aedificabat in summa Velia? Ibi alto et munito loco arcem inexpugnabilem fore.

Convocato autem in concilium populo tunc Valerium in aliis dixisse: Non obstabunt P. Valerii aedes libertati vestrae, Quirites. Tuta vobis erit Velia. Deferam non in planum modo aedes, sed colli etiam subiiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis. In Velia aedificent, quibus melius, quam Valerio, libertas creditur.

Delatam postea confestim esse materiam omnem infra Veliam, et in infimo clivo domum aedificatam. Hinc opiniones ita in contrarium versas esse, ut popularis abhinc sit habitus, unde cognomen Publicolae. Si maior haec Liviana veritas recte iudicatur aliquo respectu, ac generalis illa; meminerimus orationem ementitum esse Livium, §~496.