Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 503

Quoniam itaque tot necessitatibus urgetur pulcre cogitaturus a veritate, quam dicunt, transeundi ad solam aliquam verisimilitudinem, §§~491-502: non raro poeta fiet.

Poeta, tabulas quum cepit sibi, / Quaerit, quod nusquam est gentium, reperit / tamen, / Facit illud veri simile, quod mendacium est. Plaut. Pseud. l. 4. v. 8.

Aestheticus autem veritatem metaphysicam et aestheticologicam distinguens, ut obiectum et perceptionem eiusdem, uti rem, et conceptum de re; hanc aestheticologicam notat esse vel complete claram, vel minus.

Priorem veritatem dicunt, posteriorem verisimilitudinem. Philosophus priorem completam certitudinem dicit; alteram veritatem in incertis, probabilibus, dubiis, improbabilibus.

Hinc aestheticus suadet non in solis complete certis pulcre verum quaerere, sed idem rimari simul per incerta, probabilium, dubiorum, improbabilium, quamdiu semet ipsum non subducit amatoris oculis in turpem falsi similitudinem, vel ipsam falsi turpitudinem definiens. S. XXVIII.