Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 509

Fictiones historicae late dictae omnem cognitionem huius universi apud pulcre cogitantem complexae, quam ipse non expertus est, aut sistunt saltem inexperto strictissime veros eventus huius universi fictiones strictissime verae, §~506,

aut talia, quae suppositis omnibus in hoc universo nobis sensitive notis eventibus et momentis eventum circumstantibus, tamen fieri potuissent aut possent,

et erunt Fictiones, etiamsi a poetis cogitentur, Strictius Historicae.