Si fingantur talia, quae ob notam et cogitanti et cogitaturis ipso duce, sicuti praesumi debet, circumstantiam, et hypothesin eventumque huius mundi certum, in eodem hoc universo locum non habeant, ut eiusdem possibilia,
supposita tamen alia quadam hypothesi, quae non est possibile huius universi, fieri pulcre potuissent aut possent, vel turpiter, per cognitionem mediam:
tales Fictiones heterocosmicae, §~441, quia inventor earum, quasi novum creat orbem fingendo, si vel maxime ab historico proferantur, dicuntur Poeticae.