Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 513

Complexum et satis male cohaerens systema fictionum omnis generis iam a pluribus elegantioribus ingeniis adoptatarum et suppositarum synecdochice dicamus Mundum Poetarum.

Hic enim cosmogoniae philosophorum pleraeque, ne excepta quidem Cartesiana, non minus locum inveniunt, ac theogoniae veterum theologorum,

et quicquid est mythologiae, non notioris illius solum, graecae ac romanae, sed et per alias gentes ab Indis ad Eddam πατροπαράδοτα.

Huc acta sanctorum ex omni sua parte, quae vel historice, vel poetice ficta sit, ipsa signa illorum, ductus, positusque, quibus pingi sculptique solent.

Huius terra quaedam nova est mundus cabbalisticus cum suis quatuor elementorum incolis, olim admodum in obscuro qui habitaverant. e.c.