Figmentum anomalon quum nec in hoc universo fieri possit, nec in illo poetico, nec interne possit esse singulariter verisimile, quia iam quasi recepit in sinum, quibus nihilo secius contradicat,
unde gentium accipiat adeo necessariam elegantiae vel veritatem, vel omnino verisimilitudinem? S. XXVII, XXVIIII.
Vide, quanto illud opere caveat Livius, 1.2, ne de morte Aeneae famam poeticae fictionis infringat, quoniam strictissime veram fictionem promere, aut non voluit, aut non potuit:
Situs est, ait, quemcumque eum dici iusque fasque est, super Numicium flumen: Iovem indigetem appellant.