Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 523

Silius autem sequutus est mundum Virgilii poeticum, non tamen sine libertate poetica, L. VIII.

Apud hunc distrahuntur, apud Virgilium maiore cum unitate se propius excipientia.

Tandem Dido moritura, Dii longae noctis, quorum iam numina nobis / Mors instans maiora facit, precor, inquit, adeste, / Et placidi victos ardore admittite manes.

Aeneae coniux, Veneris nurus, ulta maritum, / Vidi constructas nostrae Carthaginis arces, / Nunc ad vos magni descendet corporis umbra, / Me quoque fors dulci quondam vir notus amore / Exspectat, curas cupiens aequare priores,

Confer §§~405, 406. et hanc Didonem Silii, nisi fallor, quantum postpones Virgilii Didoni, tantum tamen adhuc antepones Ovidii Didoni:

sicut Ausoniana Dido, de qua §~520, maior est, ac Dido Ausonii, de qua §~405.