Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 528

Fabulae historicae §~527 illae sunt, quae mediis aliquando fabellis interpositae tamen narrationum, immo historiarum, nomen accipiunt:

poeticae autem sunt, de quibus Cicero de Inv. I. 27, tanquam de genere narrationum remoto a civilibus caussis, quod delectationis caussa non inutili cum exercitatione dicatur et scribatur (cogitetur venustius) loquutus easdem describit,

eas (narrationes) quae nec (strictissime) veras, nec (strictissime) verisimiles res contineant, cuiusmodi sit: Angues ingentes alites, iuncti iugo.