Posset idem ex gravitate absoluta demonstrari, S. XXIII. iis, qui norunt omnem virtutem a multis non ineptis philosophis in amore veritatis constitui.
Unus ex summis elegantiarum arbitris inter Anglos, omnem pulcritudinem veritatem esse decernit, in ipsa Poesi, ubi omnia fabulae sint veritatem tamen dominari, et efficere perfectionem totius.
Praestabit autem severioribus veritatis fautoribus aestheticologicae gradus altius nonnihil repetere.
Minima est minima perceptio veritatis metaphysicae minimae.
Hinc 1) quo uberior, 2) quo maior et dignior, 3) quo exactior, 4) quo clarior et distinctior, 5) quo certior et solidior, 6) quo ardentior est perceptio obiecti,
7) quo hoc plura, 8) quo maiora ac graviora, 9) quo fortioribus regulis, 10) quo convenientiora complectitur, hoc maior est veritas aestheticologica, §~437. M. §~184.