Table of contents / Top-level index / Volume I, Greek Script v2

§ 558

Perfectionem veritati logicae latius sumtae, §~556. n. 1-6. formalem, n. 7-10. materialem conciliant.

Hinc humanum veritatis studium nunc formalem potissimum intendit, quod fieri non potest sine dispendio materialis, nunc materialem potissimum amplectitur, neque potest idem, nisi cum detrimento formalis, §~557.

Tribuitur alicui, non copiosa solum, sed et completa, non satis magna solum, sed et obiectum suum exaequans, eique adaequata, non vera solum, sed et exacta, cui nihil insit omnino falsi,

non clara solum, sed et complete clara, sufficiens ad distinguendum obiectum ab omnibus, sed et distincta, cuius omnes notae clarae sunt, non raro per plures gradus,

non certa solum, sed et complete certa, rigorose demonstrabilis, et omnem formidinem oppositi excludens,

non movens solum, sed et cogens ad assensum, extorquens approbationem, et aliquam voluptatem appetitionemque necessariam cognitio,