Universalissimis, abstractissimis, et per artem, §~559. descriptam ad perfectionem veritatis formalem ab hominibus obtinendarum summam evehendis partim omnino relictis horizonti logico,
partim ex eodem detractis et involutis denuo nonnihil in non ita paucas, a quibus abstraxerat ratio, differentias determinatiores,
praesertim autem perfectionem materialem veritatis aestheticologicae maximam exhibentibus singularibus, individuis, et determinatissimis fruitur horizon aestheticus,
sua silva, Chao, et materia, §~129. ex quibus veritatem aestheticam ad formam, nisi perfectam omnino, pulcram tamen, §~558, 14. ita exsculpat,
ut inter elaborandum, quam fieri potest minimum veritatis materialiter perfectae pereat et elegantiae caussa poliendo deteratur, §~563.