Poetice ficturus, quantum ullus unquam poeta mentiri potuit,
orditur tamen ab istis historiis; quas non pauci dogmatice veras omnino, plerasque omnes verisimiles concessant,
iisque primum non nisi fictiones intexuerit, quas historicarum limites transgredi vel nemo, vel certe potissimum attendendi eius lectores hariolari non poterant.
En! tibi primum Chaos. v. 5-20. Hanc deus et melior litem natura diremit.
Iamque separantur ignis, aqua, terra, aer, qui, quanto est pondere terrae / Pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. 53.
An ergo gravitatem aeris antlia demum invenit?
Interim omnia fiunt, usque ad animalia. 75.
Sanctius his animal, mentisque capacius altae, / Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset.
Natus homo est. Sive hunc divino semine fecit / Ille opifex rerum, mundi melioris origo, / Sive recens tellus / fuit, quam Prometheus / Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, / Sponte sua sine lege fidem rectumque colebat. 99.
Protinus irrumpit venae peioris in aevum, / Omne nefas, fugere Pudor Verumque, Fidesque, / In quorum subiire locum Fraudesque, Dolique / Insidiaeque et Vis et Amor sceleratus habendi. 130.
In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes, / Quas meruere pati, sic stat sententia, poenas. 243.
Est tamen humani generis iactura dolori. 246.
Rex superum trepidare vetat, sobolemque priori / Dissimilem populo promittit origine mira. 252.
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant / Omnia pontus erant, deerant quoque littora ponto, 292.
Iamque satis sibi strictissime veri verisimilisque historici propinasse vates videtur,
ut imprudentes sensim ex hoc omnino universo rapti, quasi per somnium,
in eum mundum deferantur, ubi homines ex saxis, ex Daphne laurus, ex Ione iuvenca, ex iuvenca Io, et si qua sunt alia,
quae speciosa dehinc miracula promitt.