Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 24

Pulcritudo cognitionis sensitivae, §~14. et ipsa rerum elegantia, §~18. sunt perfectiones compositae, §§~18-20, 22. etiam universales, §~17. M. §~96. Quod et hinc patet, quod nulla perfectio simplex nobis sit phaenomenon. M. §~444. Hinc admittunt exceptiones admodum multas, non habendas in vitiis, etiamsi fiant phaenomena, modo maximum, qui locum habet, consensum phaenomenon non tollant, hinc sint, quae possunt, paucissimae minimae. M. §~445.