Pulcritudo cognitionis, §~14. quum sit effectus pulcre cogitantis huius viribus vivis nec maior, nec nobilior, M. §§~331, 332. ante omnia delineemus aliquam genesin et ideam pulcre cogitaturi, characterem felicis aesthetici, enumerationem eorum, quae in anima naturaliter pulcrae cognitionis causae propiores sunt. Ob rationes autem §~17. allatas subsistamus nunc in generali ac veluti catholico charactere, qualem omnis generis pulcre cogitata requirunt, non descendentes in specialem aliquem, complementum generalis ad datam certam determinatae speciei pulcram cognitionem actu praestandam.