Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 31

b) Dispositio naturalis ad imaginandum, §~30. qua ingenium venustum sit euphantasioton; quia 1) saepe praeterita pulcre cogitanda sunt; 2) praesentia saepe praetereunt ante, quam absolvatur pulcra eorundem cogitatio; 3) non ex solis praesentibus, sed et praeteritis, futura cognoscuntur. Ut conspiret imaginatio reliquis aliquando facultatibus, tanta sit in ingenio venusto, quae non semper et ubique suis phantasmatibus obscuret reliquas perceptiones omnes naturaliter debiliores singulas singulis imaginationibus. §~29. Ad phantasiam si referatur facultas fingendi, uti saepe apud veteres, duplex eius est in ingenio venusto maioris necessitas.