Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 49

Aliquem iam consensum in ipsis exercitiis aestheticis, et iis quidem omnibus posco, §~47. Alias non sunt effectus pulcrae naturae, hinc nec eius vim augent, §~47. M. §~139. Sed tantum aliquem. Palaria non poscunt milites, quantos pugna. Concedo, quaedam naturam satis pulcram nonnihil simul corrumpentia aestheticus, §~16. Concedo etiam deturpantia nonnihil, §~48, modo magis consentiant, ac dissentiunt, a potiori quae dicamus aesthetica, §~47. Concedo tandem, quorum maior est deformitas pulcritudine, modo comitetur ea conscientia, §~35, turpitudinis superponderantis, per quam non, si male nunc, et olim sic erit, M. §~666.