Aesthetica dynamica s. critica virium dati hominis ad datam datae cognitionis pulcritudinem assequendam, connatas naturae vires metiri nequit, nisi ex effectibus, exercitiis, §~27. ubi iuste sic concluditur: Tantum est autoschediasma, tantum specimen dati hominis; ergo tanta etiam eius est connata natura, quae accedentibus praeviis exercitiis eo pertingere potuerit. M. §~57. Neque tamen aeque bene saepius infertur: Ad tantum autoschediasma, vel specimen vires dati hominis, uti nunc sunt, non suffecere; ergo destituitur connascenda ad meditationes eiusmodi natura, M. §~60.