Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 87

7) Nova occasio est castis aestheticis, qui sedentes adversus, identidem, nescio quam, spectant et audiunt dulce ridentem. Misere quod omnes eripit sensus ipsis. Nam simul quam Lesbiam auspiciunt, nihil est super illis. Lingua sed torpet, tenuis sub artus Flamma dimanat, sonitu suopte Tintinant aures, gemina teguntur Lumina nocte. Cat. Quando autem absentes angiportum perambulant, §~81. clausam ianuam fenestrasque vacuas salutantes, subito se in montes et lucos ex urbe removent, §~84. ibique suum naturae miraculum procul vident dulce ridens, dulce loquens audiunt, fingunt, scribunt, canunt, psallunt, pingunt. Silva interpres harum curarum et conscia sidera, §~83. ne sperare quidem ausos esse, quae praevident summa cum voluptate perfrui, §~82. Certe Venus ac Amor horum potius caussa habentur auctores incitationis, de qua loquimur, §~78, quam ob prostibulorum praecones, Quando immunda crepant ignominiosaque, §§~54, 59.