Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 121

Carmina vel caelo possit deducere lunam, nec ego tamen suaserim pulcre cogitaturo sibi materiem legere, supra horizontem aestheticum positam, nec ea tantum hic intelligo, vel maxime, quae horizontem cognitionis humanae transcendunt omnino, §~119, sed ea potissimum, quae ex superiori scientiarum distincta adaequataque cognitione non potest ad pulcram illam lucem deducere mediocriter aestheticum ingenium, quae rosca placeat, non praestringat oculos analogi rationis et inferiorum cognoscendi facultatum. Si tentaveris nihilominus, aut incides in incommoda, §~120 commemorata, aut iocis expones, quae gravissima putas, aut illigaberis angustis illis at concisis disputationibus, quas Antonius apud Ciceronem de Or. L. II, 61, philosophis generatim Graecis exprobrat, non sine solenni formula: Verbum prorsus nullum intelligo. Quod contra §~22.