Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 124

Quid sit bonum, praeter honestatem? Verine sensus? Quae sit solis magnitudo? Quaestiones eiusmodi procul ab oratoris persona esse facile omnes intelligere existimat Cicero. Nam quibus, inquit, in rebus summa ingenia philosophorum plurimo cum labore consumta intelligimus, eas, sicut aliquas parvas res, oratori attribuere magna amentia videtur. Recte vidit esse quaedam in scientiis supra horizontem aestheticum, §~121, quae sicut omnis pulcre meditaturus, ita orator, perperam sibi themata legeret, §~122. Quaestiones autem exempli loco commemoratas, si non orator, aestheticus certe practicus satis eleganter, arbitror, enarrare posset, modo aliam cogitandi de iisdem rationem sequeretur, ac demonstrator ethicus, logicus, physicus atque mathematicus, §~123.