Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 138

Exercitia, de quibus §~136, sed illa iam correctiora et certiora, de quibus §~58, multo magis meditationes iam non amplius exercitii caussa potissimum institutae, §~136, sibi recte dictum putant: Non circa vilem patulumque moraberis orbem, Quod non proposito conducat et haereat apte, si vel maxime venerit in mentem, recisurus, §~18. In his itaque personae memor sibi impositae facile praevidens ex catholicis topicis §~132, quae quadrent rebus omnibus, vix ac ne vix quidem sperari posse, nisi universalissima et maxime communia themati suo praedicata, longius altiusque petitas magisque, quam fas est, tritas ambages exhibitura, vel meditationi perfectionem tantum §~15, ultra horizontem aestheticum constitutam, §~121, conciliatura, minus curabit horum topicorum subsidio hylen corradere, parum aut nihil ad venuste cogitandum profuturam. §~132.