Quanquam multiplex argumentorum et figurarum esse simul efficacia potest, possunt tamen ad unam dictarum classium referri, vel a potiori sua vi desumta denominatione, vel ab ea, cuius finem nunc maxime attendimus. Hinc argumenta figuraeque mihi locupletantes iam sunt, quarum vel unica, quod minime probaverim, vel potissima, quod magis, vel nunc saltim attendenda vis est aliquid conferre ad abundantiam divitiasque totius operis belle cogitandi, licet deinceps reliquis cogitationum gratiis §~22 easdem non minus faventes deprehensuri simus, quod maxime probaverim. §~142.