Synonymia totalis non est figura, partialis est, si per differentias synonymo cuiusvis adhaerentium conceptuum res significata copiosius saltim sistatur, ac per unum synonymorum partialium fieri potuisset. Exergasiae par est ratio in Phrasibus s. pluribus vocabulis iam inter se quidem constructis nonnihil, neque tamen punctum constituentibus. Synthesis, aut synesis potius, et compositio, dum vocabula iungit contra syntaxin, ut videtur, et hinc cogit, praeter expresse posita, partialiter synonyma eorum, cogitare, quibus syntaxis faveat, si figura est, est synonymia, quae figura sit, cryptica. Ipsa huc ellipsis, si lector auditorve lacunam deprehendat in vocabulis, Quaeque latent, meliora putans, multo plura suppleturus ipse sibi tradat, ac tribus verbis exprimi potuissent. §~145.