Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 153

III. An iis pulcrae eruditionis partibus mediocriter instructus es, ad quam electum eligendumve tibi thema propius spectat, an artem calles specialem, ad cuius regulas peculiare tuum opus exigendum est atque componendum? §~67, 69. S.~IV. Recte dicitur quilibet de iis, quae ignorat, turpissime dicere. Quod si verum non est, quod Socrates dicere solebat, omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes, illud est, profecto, verius, neminem in eo disertum esse posse, quod nesciat. Cic. de Or. I.~63. Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia, nec scientia? l.c.~51.