Non enim in narratione solum, sed ubique belle cogitaturo utique praecipue media haec tenenda est via, quantum opus est, §~158, quantum sat est, §~160. Fallit voluptas, et quae delectant, minus longa videntur. Ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus tamen fatigat, quam durum aridumque compendium. Quint. VIII.~2. Iuvat l.~II. Aen. Virg. 800 circiter versibus breviter Troiae supremum audire laborem. v.~11.