Brevitas absoluta §~160 poscit, ut cuius pulcrae meditationis parti tantum modo venustatis detur, quantum pulcritudo totius admittit, §~19. Parsimioniam et sobrietatem aestheticam. E.~§~289, 260. Parsimonia est scientia vitandi sumtus supervacuos, aut ars re familiari (copia divitiisque, de quibus S.~VIII-XII) moderate utendi. Parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi atque contracti, §~120, 149, quum infinitum intersit inter modum (quem parcus servat), et angustias, §~23. M.~§~551. Sen. de Ben. II.~34. Sive malis esse parcissimus elegantium, uti Crassus, sive parcorum elegantissimus, uti Scaevola, Cic. de claris or.~148, satisfacies erudito palato, quoties in pleno cogitandi genere et perfecto, §~158, exhibebis ipsi Parca, quod satis est, manu. §~160, 162.