Brevitatem omne pulcre cogitandi genus decentem, §~160, plenam illam et refertam, §~158, non mancam, non hiulcam, §~159, parcam tamen ac sobriam, §~164, non luxuriantem aut maculosam, §~165, uno nomine rotundam brevitatem dicere liceat. Ergo silvae tuae, quanta quanta sit, S.~VIII-XII, lacunas exple ac hiatus, §§~158, 159, simul tamen Luxuriantia compescens, §~165, et ad brevitatis laudabilis parsimoniaeque regulas omnia concinne rotundans, §§~160-164, non aestheticam, §~115, sed Fastidiosam, desere copiam.