Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 172

Vidisse tamen et Ciceronem verum in sententia brevitatem relativam in narrando non omnino probantium, docet l.~de Or. III.~202, ubi suadet aliquando adhibere commorationem una in re permultum moventem et illustrem explanationem, rerumque, quasi gerantur, sub adspectum paene subiectionem, quae et in exponenda re, §~170, plurimum valeat, et ad illustrandum id, quod exponitur, et ad amplificandum, ut iis, qui audiunt illud, quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur, §~116; aliquando autem praecisionem (brevitatem relativam) et plus ad intelligendum, quam dixeris, significationem, et disiuncte concisam brevitatem et extenuationem, e.c. utramque referens ad figuras sententiae, §~26.