Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 175

IV. Acutior est atque velocior in urbanitate brevitas. Quint. VI.~4. ubi quidem in sequentibus Marsi definitionem urbanitatis adducens: Urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta maxime idonea ad resistendum; vel lacessendum, pro ut quaeque res ac persona desiderat, addit: Cui brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. Cur autem brevem esse voluerit Marsus, nescio. - Nec tamen iudicium Marsi hominis eruditissimi subtraham. Confirmat Marsi iudicium Horatius, simulque rationem videtur subinnuere, quando poscit sermonem Interdum urbani parcentis viribus, atque Extenuantis eas consulto. §§~164, 172. Hor. Serm. I.~10.