Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 184

Iam hinc enim constabit, turpissimas licet poenas aliter sentientibus minantem, falli tamen Catullum, et turpiter falli, quando c.~16: Castum, ait, esse decet pium poetam Ipsum, versiculos nihil necesse est Qui tum denique habent salem et leporem, Si sunt molliculi et parum pudici, Et, quod pruriat, excitare possunt. Quanquam non verius Martialis l.~I.~35. Lex haec carminibus data est iocosis: Non possunt, nisi pruriant, placere, dignum ille tamen patella reperit operculum ita turpem suam legem, uti decet, probans: quis stolatum Permisit meretricibus pudorem? §~165. Rectius utique Persius sat.~1, nisi peccat in forma: Hic neque more probo videas, neque voce serena, §~183, Ingentes trepidare Titos, quum carmina lumbum Intrant, ac tremulo scalpuntur ubi intima versu.