Sicut itaque recti quidam habitus, non abiecti quidem ac humiles, tenues tamen illi possunt esse, §~202, partim in destitutis magnitudine quadam relative maiori naturali, partim expertes multis variis consectariisque, etiam moralibus, sed per analogon rationis observabilioribus, §§~181, 182; ita pravi quidam habitus et facinora videantur esse posse magna pulcre cogitaturo materia, vel omnino grandis, quando 1) varia eorum, etiam ad materiale remotum et proximum realia pertinentia, M.~§~914, ipsumque formale simul habeant magnitudinem naturalem per plura etiam consectaria, denuo vel ex materiali, vel ex formali mali effluentia per ipsum analogon rationis detegenda; 2) non tam ipsorum formale dictorum, quam huius ingens deformitas thema pulcre sistendum ob oculos aesthetice meditaturo sumitur, quod utique fieri potest dignissime, §§~18, 203. Ita Catilinae scelus et Ciceroni et Salustio thema grande fuisse videatur, §~89. Nec facile, nisi in eiusmodi thematibus, aliquis, ex Petronii consilio, ingentis quatiat Demosthenis arma, Grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur.