Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 215

Quae rerum humanarum est limitatio, nulla paene talis est, quae non duplicem, ut Epictetus ait, ansam habeat, tolerandam alteram, alteram minus. Non obiecta solum absolute digna, sed ipsa sublimia, si quadam ex parte sui considerantur, habent eadem simul aliam, ex qua si penitius inspiciantur, non sublimitas solum pereat, sed et omnis non raro dignitas. Par ratio magnitudinis naturalis, prout comparetur. S.~XV. XVI. Hinc eo facilius est observatu quaedam obiecta, quasdam materias, prima fronte quae videantur semper eadem, pro diversis tamen respectibus, variis ac momentis, quibus potissimum attendas, nunc humilia fore, saltim tenuia, nunc mediocria, alia nunc mediocria, nunc sublimia. Quaedam obiecta per omnes relativae magnitudinis, dignitatisque gradus possunt transcurrere, prout diversis ex lateribus spectatorum oculis obiiciantur. §§~202-214. Quam multum interest, quid a quoque fiat? Eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime, aut humillime deprimuntur. e.c. Plin. VI. ep.~24.