Ita Cicero, sequutus Aristotelem, neque humilem nec abiectam orationem probat, nec nimis altam et exaggeratam, plenam tamen eam vult esse gravitatis, §~189. ut eos, qui audiunt, ad maiorem possit admirationem traducere. Or.~192. Quam primum humilitas dignitati generatim opponitur, ut Cic. pro Rosc.~156. illa pulcris ex meditationibus exsulet. §~195. Sed exsulet simul tumor. §~217. Num manus affecta recta est, quum in tumore est? aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet? Sic igitur inflatus animus et tumens in vitio est, sapientis autem animus semper vacat vitio; nunquam turgescit, nunquam tumet. Cic. Tusc. quaest. III.~19.