Table of contents / Top-level index / Volume I

§ 231

I. Tenue cogitandi genus (subtile, attenuatum, deductum, gracile, atticum, ischnon) est tenuibus, §~202. materiis ita proportionatum, §~230. ut et absolutae dignitatis satis tenax, §~223. et strictius, etiam relative, moratum, §~228. simpliciter honesto vivendi generi non modo non contrarietur, §~213. sed eius etiam moribus ex §§~211, 212. diiudicatis probe consentiat, §~214. Huic iam dudum, Terentii tempore, vetus poeta, sed censor vitio creatus, obiecit, ut vitium: Tenui esse oratione et scriptura levi, Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum Cervam videre fugere et sectari canes,

Et eam plorare, orare, ut subveniat sibi.